— 181 —
Detur igitur illis ab immenso
circumcirca spatio aeque facillima quaquaversum
progressio, definiat illis certus vitae finis atque necessitas
certos determinatosque circuitus, qui non revehentibus
sphaeris (in quibus veluti clavi adfixa consistant)
neque pellentibus gyrantibusve ministris remeent:
sed per eam animae vim, quae tanto certius
in praecipuis, integris, divinioribusque corporibus
agnoscitur, quanto ignobilior nobis est conditio, quibus
illa spiritum corpusque suppeditant, quique vivi ex
eorundem gremio prodimus et alimur, et in haec tandem
resoluti recipimur. Astra igitur sunt, quae (facilius
incomparabiliter, quam aves per aërem, pennis
dividendum) per aethereum spatium se transferunt: id
enim non minus natura comparatum est, quam vulgares
imaginari possint terrae, in medio quiescere,
— 182 —
naturaliter convenire. Cur igitur aërem vel aëre subtilius,
vel spiritualissimam, vanissimamque, utpote adeo
rariorem, quintam illam essentiam quaerimus, nempe
quae tam vasta solidissimaque corpora rapiat potius,
quam penetretur ab illis et pervadatur? (vide 17. 56.)
Bruno Acr 181-182