— 129 —
Unde sequetur axem, circa quem
tota Solis materia vertitur, et cujus extremitates sunt
poli f d, non esse lineam accurate rectam, sed nonnihil
curvam sive inflexam; materiamque istam aliquanto
celerius gyrare inter e et d, vel inter f et g,
quam inter e et f, vel d et g; ac forte etiam,
non omnino aequali celeritate gyrare inter e et d,
atque inter f et g.
Descartes PPh 129