— 180 —
ARTIC. LXVIII.

      Optime alicubi dictum extat ab anima cogente seu
operante, aeterna servari corpora illa: haec enim unitas
copulatas, ordinatasque servat animalium partes,
quae anima recedente dissolvuntur. Porro anima id
immediate facit atque proxime, primo autem atque
principaliter causa illa, quae dicitur omnibus insitus
vitae spiritus et infinite diffusa mundi anima. Nequit
igitur inde negotiosam tristemque consequi vitam; non
enim eadem conditio est animalibus illis atque nobis:
ibi enim omnia natura et naturaliter potentissime
aguntur, ubi non a continente mutuata vita et anima,
sed propria est: nec aliquid extraneum atque repugnans
— 181 —
habent, quod mota vectent trahantque; neque
proximum habent, in quod commigrent, mutenturve,
oppositum: sed libere contrarium evadunt, et cognatum
sibi persequuntur. Sicut igitur nos absque labore
sollicitudineque videmus, respiramus, dormimus, et in
nobis anima opera vitae peragente humores spiritusque
vitales continue circumeunt, ita praecipua illa mundi
membra divinissimaque animalia sollicitum minime
laborem subire decet, quibuscum convenientissime
aguntur omnia. Quid igitur ab anima cogente formidat
Aristoteles? (vide 6.) [>]
Bruno Acr 180-181