— 128 —
LXXIV.
Varias etiam esse in
ejus materiae motu.

      Praeterea, si materia primi elementi, veniens ex vorticibus

K et L, non secundum lineas tam rectas feratur
versus S, quam versus alias aliquas partes, exempli
— 129 —
causa, quae venit ex K versus e, quae autem ex L versus
g: hinc fiet ut poli f d, circa quos tota Solis materia
vertetur, non sint in lineis rectis a K et L ad S ductis,
sed Australis f aliquanto magis versus e accedat, et
Borealis d versus g. Item, si linea recta SM, per quam
materia primi elementi facillime egreditur ab S versus
C, transeat per punctum circumferentiae fed, vicinius
puncto d quam puncto f; ac linea SY, per quam
ista materia praecipue tendit ab S versus O, transeat
per punctum circumferentiae fgd, vicinius puncto f
quam puncto d: hinc fiet ut eg Solis ecliptica, sive planum
in quo movetur illa ejus materia, quae maximum
circulum describit, paulo magis inclinetur a parte e
versus polum d, quam versus polum f, sed tamen non
tantum quam linea recta SM; atque ex parte g magis
inclinetur versus f quam versus d, sed etiam non tantum
quam recta SY. [>]
Descartes PPh 128-129