— 128 —
      CLXVIII. Ortum hinc quoque est, ut apud omnes
ferme antiquas gentes Sacerdotes quoque haberent literaturam
arcanam
, cum hoc tamen ab Hebraeis discrimine,
ut ii omnes ex Sacro Codice autographo exscriptas
haberent leges; sed soli Levitae literae scientiam
callebant. Cum enim iis nullae vocalium formae
essent, facile de legum scripto quaestiones suboriebantur,
quas Levitae ex sua literae scientia exsolvebant. Hanc
literae scientiam, neglecta sententia, seu ut Apostolus,
et post eum Ecclesiae Patres loquuntur, contempto spiritu,
Pharisaei verborum scrupulositatibus depravarunt,
tandem Rabbini corruperunt, ut in monstrosam, quam
— 129 —
Cabalam appellant, tandem abjerit. Sed inter Aegyptios
Hieroglyphica solis Sacerdotibus nota, unde sacri
Characteres
appellati: uti etiamnum apud Sinenses,
qui enormem et gentis, et reip. antiquitatem jactant,
Scientiam literarum soli Reges, et Regni Primores
tenent. An, cum ab eodem verbo For, unde Fas,
inde quoque Fabula dicta sit, ut Hieroglyphica Aegyptiis,
ita Fabulae Graecis fuerint Temporis Obscuri
Characteres arcani
, quibus Optimi res publicas suis
posteris consignarint? et Fabulae Temporis Heroici nihil
sint aliud, nisi Historiae Temporis Obscuri? Atque
haec vera caussa sit, cur Mythologia tam incerta, et
varia sit, ac, ut vere dicam, infelix? Haec res nobis
argumentum praebuit vestigandi Poëseos Originem longe
aliam, quam quae ab iis temporibus ad nos usque putata
est. Id in praesentia referamus, ad hoc antiquissimarum
gentium ipsissimum instar, Romanos legum literaturam
arcanam
quoque habuisse, ut actionum formulas
per notas scriberent; ex. gr. A. T. M. E. M. D. O.,
non perscriberent; Ajo te mihi ex mutuo dare oportere:
unde Actiones ex Contractibus innominatis, quia
indefinitis, et incertae inter Romanos naturae perscriptis
verbis
, ut Eruditiores advertunt, non praescriptis,
legendae sunt: et actiones in factum appellatae; quia
facta incerta, et eae in factum, hoc est, uti res gesta
erat, dirigebantur.
Vico Univ20 128-129