— 148 —
Sed his deinde egregie usus est Cartesius, etsi
more suo autorem dissimulavit. Miratus autem saepe sum, quod
Cartesius legum coelestium a Keplero inventarum rationes reddere
ne aggressus est quidem, quantum constat, sive quod non satis
conciliare posset cum suis placitis, sive quod felicitatem inventi
ignoraret nec putaret tam studiose a natura observari.
Leibniz Tent 148