— 67 —
Et principio quidem cum Deum omne putarent,
Pan, sive omne, ipsis dictus est Deus: quam vocem primulum ex
admirationis interjectione Pa, unde Pape postea mansit, natam
conjicio. Deinde pro variis summi Numinis muneribus, ac beneficiis
principio duodecim fecere Deos, qui sunt Dj majorum
Gentium
; deinde innumeros alios, quot summi Numinis
in genus humanum innumera agnovere, ut item in dicto Cap.
— 68 —
XX. Par. sub hoc. pag. 106. dictum est. Ea ratione, cum putarent
omnia, quae homines facerent, patrare Deos; ut d. Cap. XX. Par.
item ex vera, pag.
105. dictum quoque est, Deos item characteres
fecere, quibus tanquam literis uterentur, ex quibus verba
rerum componerent, quas ipsi in humana societate agitarent:
eoque tandem pacto verum illud fieri potest, primam hominum
linguam naturalem fuisse
, cum iidem Dj, qui uti elementa res
ipsas, ita uti literae rerum verba componerent: quod Gentes ex
falsa hac persuasione quam diximus, Ada vero ex Scientia Dei
infusa praestitit, ut Sacra narrat Historia. Ita quaeque prima
Gentium oratio
, quaedam Fabula divina erat: et ita verum
dari Philologis potest, primos earum Fabularum Auctores, Poetas
fuisse Theologos
, ut qui omnia per Deos loquerentur, per Deos
significarent
. Ex quibus de falso Divina lingua dissertatis haec
conficiuntur.
      I. Non impostura ulla, sed falsa hac persuasione res humanas
religione perfusas.
      II. Cum hominum genere natam hanc rudissimam Metaphysicam,
homines in Deo audire, videre, sentire omnia: quod
postea Metaphysica Philosophorum docet, homines in Deo ideas
rerum omnium intelligere.
      III. Itaut, qui Deismum tenent, et omnia, quae audiunt,
vident, sentiuntve, Deum esse opinantur; intelligant, se pro
Philosophis esse rudissimos gentium.
      IV. Omnem divinarum, atque humanarum rerum orbem
ita peractum, ut primi hominum, contemplatione, quae mentem
ad sensus exereret, omnia Deum esse putarent; Christiana
Metaphysica contemplatione maxime adversa, quae
a sensibus mentem abduceret, omnia, ut Theologi loquuntur,
eminenter Deum esse intelligerent.
      V. Metonymiam, qua parte Auctor accipitur pro opere, et
exempli caussa explicatur, Ceres pro frumento, Bacchus pro
vino, ab omnibus omnium aetatum Philologis hactenus putatum
Tropum a Poëtis ornamenti caussa confictum, ex hac necessitate
profluxisse, et tanta profluxisse, ut hae primae falso
divinae voces ante omnes humanas prolatae sint: neque sane Auctores
pro effectis, sed ipsas res principio explicatas, Bacchum
vinum ipsum, Cererem ipsum frumentum: deinde cum mentes
— 69 —
cultiores ab iis rebus abstraxissent Deos, Tropum non hominum
electione, sed sua linguae sponte factum esse.
Vico Notae 67-68-69