— 179 —
ARTIC. LXVII.

      Astra igitur omnia, ultra Saturni distantiam, quorum
nullus motus videtur, at quae scintillant, ignes
sunt, sive soles: ad exiguum enim, ut iste intra terras
suas, illos itidem intra terras moveri consentaneum
est. Ipsorum tellures seu aquae non sunt visibiles
propter distantiae momentum, et quia sunt minora
corpora, utpote ita ad suos soles proportionabiles,
ut istae ad unum istum, et quoniam, quae speculariter
lucent, non adeo longius visibilitatis diametrum
servant, ac principaliter splendentia. Hinc Saturnus,
Iupiter, Mars, Venus, Mercurius et Luna, quae sunt
— 180 —
tellures, faciem ostendunt nobis igneis astris persimilem,
ob eam quam modo diximus propinquitatem: id
enim ab ipsis non accideret, si a nobis tantum distarent,
quantum regiones aliorum ignium ultra Saturnum.
E speculo enim propinquo lumen simile apparet
atque e propinqua candelae luce, sed ambobus distantiam
nactis, longe incomparabiliterque citius visio
specularis quam verae lucis evanescit. Quamvis igitur
circa alios soles ultra istam circa nos regionem astrorumque
synodum sint (ut ad communem vitam necessario
sunt) aliae tellures: neque tamen ad sese ostendendum
nobis, neque ad eos soles eclypsandos habent
potentiam. Apud nos enim Luna Solem eclypsat, non
propter eam, quam ad ipsum possit habere, propinquitatem,
sed ob eam, quam ad oculos nostros adepta est.
Bruno Acr 179-180