— 5 §2 —
      § II. Ex oratione repraesentationes connexae cognoscendae
sunt
, § I.
      Minor est axioma definitionis, maiorem dabit definitio
significantis sive signi, quae, ut ontologica satis nota, omittitur.
Petimus enim hanc veniam ut, quae inter emunctioris
naris philosophos pro demonstratis et definitis habentur sine
— 6 §2 —
definitione, dum eandem ob oculos ponamus, sine demonstratione
adhibere concedatur. Citationes hypothetice impossibiles.
Demonstrationes partim aliunde transfundendae,
partim non sine μεταβάσει εἰς ἄλλο γένος essent nectendae.
Cicero Tusc. Quaest. l. V. 18. Verumtamen mathematicorum
iste mos est, non philosophorum. Nam geometrae cum aliquid
docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante
docuerunt, id sumunt pro concesso et probato
(definito), illud
modo explicant, de quo ante nihil scriptum est. Philosophi
quamcunque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt,
congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt.
Egregiam vero
laudem et spolia ampla sophorum ἀγεωμετρητῶν.
Baumgarten MPh 5-6