— 127 —
Item, si materia primi
elementi facilius egrediatur ex S versus O, quam versus
C (illic scilicet liberius spatium inveniendo), hoc
ipso corpus S nonnihil accedet versus O, et isto accessu
spatium interjectum minuendo, ibi tandem sistetur,
ubi vis erit utrimque aequalis. Atque ita, quamvis ad
solos quatuor vortices L, C, K, O, respiceremus, modo
tantum eos supponamus esse inter se inaequales, inde
sequitur, Solem S, nec in spatio medio inter O et C,
nec etiam in medio inter L et K, esse debere. Majorque
adhuc in ejus situ inaequalitas potest intelligi
— 128 —
ex eo, quod alii plures vortices ipsum circumstent.
Descartes PPh 127-128