— 127 —
Nempe si vis materiae
primi elementi, venientis a polo A versus S, major
sit quam venientis a polo B, illa quidem materia
priusquam alterius occursu repelli possit, longius
progredietur versus B, quam haec altera versus A; sed
ita longius progrediendo, ejus vis minuetur; ac juxta
leges naturae, se mutuo tandem ambae repellent illo in
loco, in quo earum vires erunt inter se plane aequales,
atque ibi corpus Solis constituent: quod proinde remotius
erit a polo A, quam a polo B. Sed non majori
vi pellentur globuli secundi elementi, in ejus circumferentiae
parte d, quam in parte f, nec ideo circumferentia
ista minus erit rotunda. [>]
Descartes PPh 127