— 178 —
ARTIC. LXVI.

      Hic minime nobis, aliisque rectius iudicantibus credibile
est purum, simplicem, immixtumque ignem alicubi
subsistere nec constare posse, ubi mundus incolis
vacuus et inanis, bonitati dignitatique naturae non
congruit; sicut neque aquam seorsum alicubi subsistere
possibile est, unde ne aquea quidem animalia
nutrirentur atque vegetarent, quibus etiam aliquid
mutuae voracitati praeesse oportet, ex quibus constent
et ubi sistant. Necessario igitur ex astris ita constitutis
quaedam circa alia moventur, quemadmodum
tellures circa istum solem; quaedam vero intra alia
— 179 —
circuunt, sicut igneus iste sol in medio aqueorum
corporum. Fit autem, ut planetarum quorundam circa
soles, hi quidem maiores, hi vero minores circuitus
conficiant, ut tarditate elongationem compensent,
ut inquam aeque calefiat tardatiore motu distantius,
atque velociore propinquius. Soli autem in medio sufficit,
ut minorem per circuitum moveatur, aut (ut quidam
iudicant) maneat. Haec si ita sint, quam longe
Aristoteles noster aberrat a veritatis scopo, ubi causam
adducit, qua stellarum quaedam tardius, quaedam
velocius, quaedam pluribus, quaedam paucioribus
motibus exagitantur, cur ille pluribus innumeririsque,
hi vero una tantum stella illustres torqueantur
orbes.
Bruno Acr 178-179