— 353 —
[III.]

      [9] Et principio, quod ad scientiarum attinet instrumenta, hodie a critica
studia inauguramur: quae quo suum primum verum depuret, vera secunda,
et verisimilia omnia, aeque ac falsa exigi jubet. Incommode quidem:
nam Adolescentibus quamprimum sensus communis est conformandus; ne
— 354 —
aetate firmati in mira erumpant, et insolentia; sed rebus suis pro iis, quae
homines communiter sentiunt, moderentur. Ut autem scientia a veris oritur,
error a falsis, ita a verisimilibus sensus communis: verisimilia namque vera
inter, et falsa sunt quasi media, ut quae fere plerumque vera sunt, perraro
falsa. Itaque cum maxime Adolescentibus sensus communis educi deberet,
verendum ne iis nostra Critica praefocetur. Praeterea sensus communis omnis
ut prudentiae, ita eloquentiae regula est. Nam saepe Oratores magis
caussa laborant vera, quae nihil verisimile habeat, quam falsa, quae credibili
ductu constet. Quare periculum subest, ne nostra Critica Adolescentes reddat
eloquentiae addiscendae ineptiores. Denique nostri Critici ante, extra,
supra omnes corporum imagines suum primum collocant verum. Sed id
Adolescentibus immature, atque acerbe praecipiunt: nam ut senectus ratione,
ita adolescentia phantasia pollet: neque sane iis, quae beatissimum futurae
indolis specimen semper habita est, excaecari ullo modo usus est. Et
memoriam, quae cum phantasia nisi eadem, pene eadem est, in pueris, qui
nulla alia mentis facultate [45v] praestant, excoli impense necesse est: Neque
ingenia ad artes, quae phantasia, vel memoria, vel utraque valent, ut
Pictura, Poëtica, Oratoria, Jurisprudentia quicquam sunt hebetanda: Neque
Critica, quae omnium artium, scientiarumque instrumentum commune est,
ulli debet esse impedimento. Haec incommoda declinabant Antiqui, quibus
Geometria ut plurimum erat logica puerorum: nam medicos imitati, qui
quo natura vergit, incumbunt, scientiam iis, quae sine acri imagines conformandi
vi haud recte percipi potest, tradebant; ne ulla vi naturae facta, sed
sensim pro aetatis ingenio consuefierent rationi.
Vico Diss 353-354