— 126 —
Quamvis enim ob inaequalitatem vorticum
non putandum sit, omnino aequalem copiam materiae

primi elementi summitti versus S, a vorticibus
vicinis unius poli atque a vicinis alterius; nec etiam
— 127 —
istos vortices ita esse sitos, ut materiam illam in partes
directe oppositas mittant; nec alios vortices, primum
coelum versus ejus eclipticam tangentes, certum
aliquem ipsius circulum, qui pro ecliptica sumi possit,
eodem modo respicere, materiamque ex S per omnes
partes istius circuli, aliasque ipsi vicinas egredientem,
pari facilitate in se admittere: non tamen inde ullae
inaequalitates in figura Solis argui possunt, sed tantum
in ejus situ, motu et quantitate. [>]
Descartes PPh 126-127