— 126 —
      CLXVII. Heic vero disserendum ipsa rerum serie
se offert argumentum de Jurisprudentia Arcana Romanorum,
quod quia non solum Romanis rebus, Romanaeque
— 127 —
Jurisprudentiae, sed Universae Historiae, universaeque
Eruditioni affert luculentissimam lucem, miror
sane, Arnoldum Clapmarium in lib. de Arcanis Rerumpp.
eruditissimum alioqui hujus Argumenti Scriptorem,
id nedum in nulla rep., sed ne in Romana quidem,
in qua maxime eminuit, non solum non observasse,
sed ne esse quidem suspicatum. Nos in nostro
lib. de Ratione studiorum nostri temporis cum Antiquorum
collata
, aliqua super hac re disseruimus, sed inchoata,
quia nondum Jurisprudentiae Principium, quod
tum vestigabamus, invenimus. His de caussis igitur
haec res nobis est altius repetenda.
      In rep. mere libera omnia palam aguntur, et generose.
In rep. mere regia, quia jus omne in Scrinio
Regj pectoris asservatur, Regis persona maxime arcana;
atque uni et item alteri obsequj spectatissimo nota
interiora potentiae, qui status Ministri nunc appellantur.
Quare Parthi in Vonone Roma cum Romanis
artibus ad ipsos misso, Tacito referente, vilissima utensilium
annulo claudi
, et promptos Principis aditus mirabantur:
unde passim in Oriente etiam nunc occultissimi
Reges. At ex reip. mere Optimatium natura est jus
arcanum
: Quare Spartanis, Reip. Optimatium regno
mixtae Lycurgus cavit ne leges scriberentur; et Romulus,
qui Civitatem ex Optimatibus regno mixtam
fundavit, Clientelas recepit, quarum proprium erat,
ut cum Horatio dicam quemque Optimatum, suo plebejo
Clienti promere jura.

Itaque ex ejus reip. narura erat, Jus incertum, sive
Jus in latenti, ut Pomponj locutionibus utar.
— 128 —
      Hinc apud omnes ferme nationes sunt leges inter
sacras res habitae
, et pars magna religionis; isque
mos gentium ferme omnium fuit; quia omnia regna,
et Imperia ab Optimatium rebuspp. coepere, ut supra
dictum est, in quibus primae leges cum jure
Divino coepere. Sed Hebraeis merito legum sensa solis
Levitis gnara, quas Moses a vero acceperat Deo.
At apud Chaldaeos Magi gentis sapientes, et Sacerdotes,
apud Aegyptios soli Sacerdotes, apud Gallos vero Druidae
earum gentium Philosophi, et Sacerdotes callebant
jura; apud Germanos item Sacerdotes de reis capitales
sumebant poenas; apud Romanos scientia juris erat apud
Collegium Pontificum. Neque quicquam obturbet, quod
Pomponius narret id obtinuisse centum prope annos
loquitur enim Jurisconsultus apposite ad leg. XII. Tabb:
ex quo ea lex rogata est, donec Jurisdictio a Collegio.
Pontificum ad Praetorem Rom. transferretur, non autem
de universo jure, cum quo Civitas Rom. principio
est constituta.
Vico Univ20 126-127-128