— 177 —
ARTIC. LXV.

      Coelum Diis antiqui atque recentiores attribuerunt,
ubi illi per Deos vere astra ipsa intellexerunt, ex
quibus nullum fateri possum primum Deum esse posse;
licet Chaldaeis ex iis, quae sunt apud nostrum
globum, sol medius inter astra haec septem, templum
magnique Dei tabernaculum habeatur, et Pythagoricis
Deus sit infinitus spiritus omnia penetrans, comprehendens
atque vivificans (vide 3.). Astrorum igitur
unum terra est, quae non minus digno altoque coelo
comprehenditur quam quodcunque ex aliis aliud. Inter
haec ingenerabile, incorruptibileque est aër immensus,
utpote corpus spirituale, omnia stabiliens atque
firmans, qui aut est prima substantia, aut certe
ex omnibus illi proximus, qui primum est efficiens, ex
atomis atque spiritu solidiora spissioraque corpora
(qualia sunt astra, astrorumque membra) compaginans.
Ipse est figuratum firmamentum per vectorem Atlantem,
omnia sine labore sustinentem, et cui lassitudinem
et imbecillitatem nullum grave contranitens inducit
(vide 3.). Tellures superiores igitur non sunt
graves neque leves, sicut neque terra ista, ubi mole
sua in regione infinita consistit. Non minus igitur
— 178 —
neque alia ratione, caetera astra non habent quo cadant,
quam ista tellus undique ad aërem indifferens:
quamobrem non aliunde motum sibi decernunt, quam
ab opportunitate vitae, igneorum quidem corporum
ab aquis, aqueorum vero ab ignibus, frigidorum a calidis,
calidorum a frigidis, quo se mutuo foveant. Haud
igitur revolutio celerior astra sustinet, ut dicit Empedocles,
neque quintae illius essentiae conditio, quam
somniat Aristoteles. Astrorum vero quaedam, quia in
iis igneum excedere Oceanum constat, ignea intelliguntur,
vel ignes sunt, puta soles qui per sese lucent:
alia vero, cum in iis aqua exsuperet, et circumeant
proprios, a quibus refoveantur, ignes, sunt
tellures aliae, quae ex diaphana superficie, lucentibus
expositae radiis, lumen emittunt infirmius.
Bruno Acr 177-178