— 125 —
LXXII.
Quomodo moveatur
materia, quae Solem
componit.

      Sed paulo diligentius est considerandum, quomodo
ipsa moveatur in spatio d e f g. Nempe illa ejus pars,
quae venit ab A, recta pergit usque ad d, ubi globulis
secundi elementi occurrens, illos versus B propellit;
eodemque modo alia pars, quae venit a B, recta pergit
usque ad f, ubi occurrit globulis secundi elementi,
quos repellit versus A. Et statim tam quae est versus d,
quam quae versus f, reflectitur in omnes partes versus
eclipticam e g, omnesque globulos secundi elementi
circumjacentes aequaliter pellit; ac denique per meatus,
qui sunt inter istos globulos circa eclipticam e g,
versus M et Y elabitur. Praeterea, dum ista materia primi
elementi proprio motu sic recta fertur ab A et B
versus d et f, fertur etiam circulariter motu totius vorticis
circa axem AB, adeo ut singula ejus ramenta
lineas spirales, sive in modum cochleae contortas, describant;
quae spirales postea, cum ad d et f pervenerunt,
inde utrimque reflectuntur versus eclipticam eg.
Et quia spatium d e f g majus est quam meatus, per
quos materia primi elementi in illud ingreditur, vel
ex ipso egreditur, idcirco semper ibi aliqua ejus materiae
pars manet, corpusque fluidissimum componit,
quod perpetuo circa axem fd se ipsum rotat.
LXXIII.
Varias esse inaequalitates
in situ corporis
Solis.

      Notandumque est in primis, hoc corpus sphaericum
— 126 —
esse debere. [>]
Descartes PPh 125-126