— 125 —
      CLXV. Et per Philonis legem confirmata natura
reip. libera Optimatibus mixta, qualem L. Junius Brutus
implorando adversus Tyrannos Populi fidem, instituit,
ut supra diximus, Patres jurisditionem, seu
— 126 —
juris dominium retinere illa ratihabitione ejus, quod
populus jussisset, quam supra exposuimus, non ultra
potuerunt; ex quo juris dominio, juris auctores,
juris domini
dicebantur: in eo tamen perstiterunt, ut
Scientiam juris sibi conservarent arcanam: unde juris
auctores
postea non juris domini, sed juris Custodes dicti,
qui jura in caussis tuerentur.
      CLXVI. Atque id egere, ut quemadmodum Senatus
tuebatur jus publicum perscriptis formulis, in
quas Populus leges juberet, quae formulae, ut supra
diximus Ciceroni appellantur praescriptae auctoritates;
ita Praetor Rom. praescriptis formulis, in quas
Judices judicarent, tueretur jus privatum: et ita Praetor
esset Minister juris in actibus legitimis, quibus
dominium ex jure Quiritium Civibus ministrabat, ut
supra diximus: unde Testamentis proprias solennitates
induxit, scripturam, septem testium numerum,
et signacula, quibus solennitatibus is praestabat Testamentis
ab ipso Praetoriis appellatis juris Civilis auctoritatem:
et idem Praetor Custos juris esset in
actionibus, seu formulis, quibus postulantibus jus dicebat;
et formula actionis jus dicta. Actiones enim sunt
proprie rerum nostrarum legibus formatae Tutelae,
quibus nostra tuemur, et conservamus. Quare
Praetor, quum jus dicebat, erat proprie Custos Civilis
Juris
.
Vico Univ20 125-126