— 504 §27 —
27. Et imaginatio fortis, quae ipsos ferit ac movet, vel a
magnitudine, vel a multitudine perceptionum praecedentium
proficiscitur. Interdum enim idem est impressionis fortis uno
ictu factae effectus, qui diuturni habitus aut multarum perceptionum
mediocrium saepius repetitarum.
Leibniz Mon 504 §27