— 176 —
CIRCA SECUNDUM LIBRUM DE COELO ET MUNDO.

ARTIC. LXIV.

      Immortale illud coelum atque divinum, cuius motus
incessabilis, neque principium habens neque finem,
omnia continens, nihil aliud secundum substantiam
esse dicimus, quam aërem, neque eius alium esse
motum, quam aëris. Porro aërem duplicem cognoscimus:
talem videlicet, qualis est turbulentus atque
tempestuosus, qui est pars substantiae telluris et ad
unius globi istius constitutionem concurrens: et tranquillum
— 177 —
alium, qualis est circa tellurem permeantibus
astris undique cedens, omnia continens, universa sustinens.
(vide 2.)
Bruno Acr 176-177