— 124 —
      CLXIV. Sed juris dominio a Patribus in Populum
universum Philonia lege translato, Amplissimi Ordinis
Decreta
exinde Senatusconsulta proprie dici coepere;
consulere enim Tutoris est, uti jubere Domini. Itaque
Senatusconsulta vel erant, ut eleganti Ciceronis phrasi
utar, praescriptae Auctoritates, sive Formulae, in
quas Populus leges juberet, quibus ut diximus, Senatus
fiebat Populo legum Auctor, sive Adprobator; vel
quae oeconomiam, sive dispensationem rerum publicarum
complecterentur, ut de pecunia belli necessitatibus, pacisque
ornamentis ex aerario subministranda; de honoribus
tribuendis: unde a Senatu decreti, denegatique
triumphi
; vel quae Senatus tanquam Tutor pupilli absentis
(nam auctoritas a praesente praesenti in re praesenti
— 125 —
praestatur) per se ipsum expediebat, ut de Legationibus
quas mitteret, vel admitteret; vel quae
Senatus tanquam Tutor pupilli infantis (nam auctoritas
pupillo, qui gnarus sit ejus quod gerat, praestatur)
item per se ipsum transigebat, ut de hostibus
judicandis, foederibus feriundis
. Quare a Senatu
hostes judicati
, et sine Senatus auctoritate, seu
perscripta conditionum formula Caudinum, Numantinumque
foedus improbatum
: quod ut ferocis populi erat
bella jubere, ita erat sapientis Senatus, per Legatos
jure omnia experiri prius, quam armis; et bellorum
videre justitiam, et bella ipsa, non ut Barbari solent,
internecione, sed foederibus definire. Atque huc revocanda
quoque Senatusconsulta de cognoscendis juribus,
injuriisque Provinciarum
: unde ab antiquissima,
et hactenus ignorata origine, quam nos lib. II. explicabimus,
Senatus Romanus dictus est ara sociorum: et
huc revocanda quoque Senatusconsulta de publicorum
finibus agrorum
, de quibus Italiae Civitates ambigerent;
et de arbitriis regum, populorumque recipiendis:
de quibus caussis omnibus Patres erant veluti perpetui
Judices, Arbitrique a Pop. Rom. constituti
; vel postremo
erant tanquam de rebus sive absentis, sive infantis
pupilli domini, ut in rebus calidis de certis hominum,
rerumque generibus cito Roma, Italiaque expellendis,
ut de Sacris Bacchanalibus apud Livium; et in
postremis reip. periculis illud Senatusconsultum, quod
ob id dicunt Summum, de armando Consule, et ut videret,
ne quid Resp. detrimenti caperet.
Vico Univ20 124-125