— 125 —
Comprehensio.

      Intelligentia superior altiori modo, simpliciore atque
clariore cognoscit ea, quae potentia apprehendit inferior.
Hi enim etsi sensu non sint praediti, ea tamen quae
per sensus cognoscuntur minime eos latere arbitrandum
est. Cognoscunt ergo sensibilia non per sensum, sed per
sensum meliorem et sub ratione melioris sensibilitatis,
item per simpliciorem. Quae quippe nos pluribus cognoscimus
sensibus, superiores naturae uno sensu melius
apprehendunt; simplicissima vero omnium simplicissimo
omnia cognoscit intuitu. Sicut ergo moneta pretiosior in
singularitate comprehendit omne pretium, quod monetae
inferiores sub pluralitate apprehendunt, et sicut in tetragono
est trigonum, in decagono pentagonum et hexagonum
etc.; ita in virtute superioris et unius intellectus est
— 126 —
virtus omnium facultatum cognoscitivarum inferiorum.
Sicut in anima intellectiva intelligunt Peripatetici comprehendi
sensitivam et vegetativam tanquam potentias
eiusdem, et in sensitiva vegetativam tanquam eiusdem
potentiam; ita et nos in intellectibus superioribus virtutem
omnium inferiorum cognitionum altius contineri,
altissime in primo intellectu, infinite in ipsa mente, quae
intellectus ipsius pater est, definimus. Omnia ergo, quae
sunt in inferioribus eorum et notantia perfectionem, vehementius
intelligere oportet in superioribus, et quaecunque
in istis defectum dicunt, fortius in inferioribus intelligere
oportet. Lux enim versus supremum intenditur, et tenebrae
versus imum intenduntur.
Bruno Sum 125-126