— 175 —
ARTIC. LXIII.

      Mundus, quem antiqui philosophorum parentes genitum
esse dicunt, postmodumque sempiternum, inter
quos est Empedocles, non est universum, sed haec machina
huicque machinae similes; de ipsa quoque et de
ipsi similibus dictum intelligitur de generationis, corruptionisque
vicissitudine, quam novit Anaxagoras:
quorum neutrum quippiam contra naturae rationem
adserere confirmamus, utrumque enim recte philosophantibus
probari posse conspicimus. De universo
vero quod ingenerabile sit et incorruptibile, nemo philosophorum
est qui contenderit: eorum inquam qui inter
universum atque mundos discrimen faciunt, quique
infinitam substantiam cognoverunt. Illud ergo,
quod ex inordinato factum esse ordinatum dicitur, ad
particulares mundos refertur et animalia quaedam: unde
in universo non sequitur generatio et corruptio,
sed eius dispositionis conditio et in eius partibus vicissitudo
et ordo. Ita et proportionaliter hoc astro,
quod incolimus, uno eodemque suo modo perseverante,
animalium, plantarum, aliorumque multorum
— 176 —
vicissitudo generationis corruptionisque perficitur. Licet
etiam dari nequeat ingenitum corruptible, quid
impedit, quo minus esse possit genitum, quod minime
corrumpitur? haec etenim astra, licet omnia genita
sint, talem nihilominus nacta sunt animam et tale illis
adstat efficiens primum, quale hanc velut ab extrinseco
perpetuo materiam tenacissimis vinculis valeat
cohibere. Perpetua igitur haec bene adtestatur Plato,
ab aegyptiis et pythagoricis et siculis philosophis
edoctus (quantumvis non sine potentia ad dissolutionem,
exque contrariis elementis composita existant),
qui primum Deum circumstantes sibi Deos alloquentem
introducit: «vos quidem dissolubiles estis,
nequaquam vero dissolvemini»
.
Bruno Acr 175-176