— 125 —
Comparatio.

      Sicut in superioribus notavimus ordinem atque gradus
cognoscendi, accessum maiorem atque minorem, nec non
et recessum maiorem atque minorem a luce atque tenebris.
Tunc etiam gradus comparationis intelligimur distribuisse,
quique maxime, quique minime, quique mediocriter, magis
atque minus est intellectivum atque aliis rationibus
cognoscitivum, intelligibile item atque aliis rationibus cognoscibile.
Bruno Sum 125