— 389 —
      Iterum provoco ad bina veritates demonstrandi genera, directum nempe
et indirectum. Prior concludendi ratio ex convenientia notionum subiecti et
praedicati veritatem colligit, et semper hanc regulam fundamenti loco substernit:
quandocunque subiectum, vel in se vel in nexu spectatum, ea ponit, quae
notionem praedicati involvunt, vel ea excludit, quae per notionem praedicati
excluduntur, hoc illi competere statuendum est; et idem paulo explicatius:
quandocunque identitas subiecti inter ac praedicati notiones reperitur, propositio
est vera; quod terminis generalissimis, ut principium primum decet, expressum
ita audit: quicquid est, est, et quicquid non est, non est. Directae ergo
argumentationi omni certe praesidebit principium identitatis, q. e. primum.
Kant ND 389