— 123 —
LXXI.
Quae sit ratio hujus
diversitatis.
      Praeterea etiam considerare oportet, particulas secundi
elementi quae volvuntur circa centrum L, non
solum habere vim recedendi ab isto centro, sed etiam
perseverandi in sua celeritate; quae duo sibi quodammodo
adversantur: quia, dum gyrant in vortice L, a
vicinis aliis vorticibus, qui supra et infra planum
hujus figurae intelligendi sunt, intra certos terminos
cohibitae, non possunt evagari versus B, quin tardius
moveantur inter L et B, quam inter L et alios vicinos
vortices, extra planum hujus figurae intelligendos; et
quidem tanto tardius, quanto spatium L B erit majus.
Descartes PPh 123