— 123 —
      CLXII. Ad eam igitur usque diem, qua duae
priores leges a Philone rogarentur, Rom. Civitas erat
Ordo et Plebs; Ordo qui imperaret, plebs quae pareret:
ex ea lege Civitas Rom. dici coepta est Senatus Populusque;
Senatus quantum Patres suam Populo in Comitiis
centuriatis praestaret, quam diximus, in publicis
rebus jubendis veluti Tutoris auctoritatem; Populus
vero, quantum iidem Patres, et praeterea equites, et
plebei eas ipsas publicas res in iisdem Comitiis juberet:
et Populus Rom. esset Dominus juris, et imperj, sub
Senatus auctoritate: eaque acceptione mansit, Senatus
Auctoritas, Populi Imperium
, quoad Rom. Libertas
vixit.
      CLXIII. Sed Reip. Romanae natura liberae, maxime
propriae Tribuniciae leges fuere, quas Populus
Rom. ut merus Imperj, et juris Rom. Dominus sine
ulla Optimatium mixtura, extra Ordinem, extra Formulam
a Senatu conceptam, Tribuno plebis rogante,
sciscebat: quare omnes sunt maxime Fautrices Libertatis.
Leges autem Consulares, dum resp. permansit in
optima temperie libertatis et Optimatium, fuerunt propriae
reip. Optimatium: quare Ordinis tutelam, ut plurimum
spectant; rarae libertati, ut leges Valeriae de provocatione
ad Populum
, favent. Sed rep. qua parte Optimatium
erat in Potentiam corrupta, ad captandam populi
auram leges Coss. latae, quae libertati faverent: quare
Livius Drusus, ut Flori verbis utar, non Tribunatus
modo viribus, sed ipsius etiam Senatus auctoritate
easdem
(Gracchorum agrarias) leges asserere conatus est.
Pompejus in singulos, ut Tacitus notat, Consulari lege
quaestiones tulit, ut in Milonem. Denique leges Consulares
in rep. regia natura mixta Optimatibus et libertati,
— 124 —
ut quae sub Augusto fuere, tutelam Ordinis custodiunt,
ut lex Aelia Sentia, Furia Caninia, Pappia Poppaeja,
quia Regno expediebat invidiosas libertati leges a Coss.
ferri. Leges Dictatoriae ad Regias proxime accedunt:
quare vel in rep., quam Patres contendebant esse natura
Optimatium, Philo Dictator Popularis libertatem
Rom. constabilivit
, ut nuper vidimus; vel in rep.
ex ipsa Patrum confessione jamdiu narura libera Sylla
Dictator
ex parte Optimatium Quaestiones perpetuas instituit,
quibus effrenem Privilegiorum libertatem coërcuit.
Leges Interregiae reip. Optimatium natura sunt maxime
propriae, uti is est ejus reip. maxime proprius Magistratus:
ut apud Livium docet ex Romuli morte Interregnum,
in quo Patres Aristocratiam regno quam
fieri potest purissimam agitabant: unde Interreges postea
creati, vel quum Comitia Consularia haberi non
poterant, vel in id ipsum creabantur a Patribus, ut
ne Consules crearentur, ut saepissime factum in certamine
plebis, et Patrum de Consulatu communicando.
Vico Univ20 123-124