— 65 —
      Pag. 162. vers. 8. duo Corpora politica )( de quibus tres
in Homero loci disertissimis verbis; duo in Odyssea; primus,
ubi Telemachus irascitur Ithacensi plebi, et alterum populum
appellat; quod sibi in concione gravissimas Procorum
injurias quiritanti, mutus considat, nec Procos increpet, quando
ii multi, Proci autem pauci sint. Secundus locus, ubi Eumaeus
subulcus narrat Ulyssi, in insula Syria, sua patria duas
esse urbes, in quibus Cives divisa divisim habebant omnia; et
utrisque Ctesium Ormenidem, patrem suum imperare. Tertius
locus est in Iliade, ubi Achilles queritur, Agamemnonem,
erepta Briseide, sibi injuriam fecisse, tanquam Colono magistratuum
immuni
.
      Pag. 163. vers. 6. Patria primum dicta est )( res patrum; ut
postea Respublica, respopulica, res populi.
      Pag. 163. vers. 15. Regum Turres )( ut apud Homerum non
semel; sed praecipue ubi Andromache, ut sciret de Hectore
conscendit Turrim, in qua Regum Concilium habebatur.
      Pag. 164. vers. 1. )( nempe Regna, in quibus in concilio;
quod dicebatur Βουλῆ, clam decernebant; in concione, quae dicebatur
αγορά, decreta vulgabant.
      Pag. 164. vers. 5. )( quamquam in Homero nunquam statuas
legere memini, quod et Feithius ante observarat. Dicamus
igitur principio praemia tributa, deinde positas statuas.
Igitur non mirum, si apud Homerum, Minerva, quae est character
Patrum in concilio, contra Jovem bellum movere agitet,
eum rata plus aequo studiosum partium Trojanarum, quod
edixisset Djs omnibus, ut eo bello a Graecis Trojanisque porro
agerent integri: is enim mos Auditoribus probabatur ex natura
Rerumpp. ejus temporis, quae optimatium regna erant; et
ea Fabula Reges Heroici monebantur, ne Regiam potestatem
— 66 —
in dominationem converterent.
      Pag. 165. vers. ult. )( Ceteras turbas Agrarias, quae semper
cum infelici plebejorum successu factae sunt, significare
videtur Sisyphus, qui in Inferno in planis camporum, ubi
agebant plebej; saxum in summo monte promovere conatur; hoc
est poëticas Regum turres occupare; unde semper in ima devoluitur;
semper ad plana redigitur in ordinem plebejorum. Turbas
vero de connubiis Heroüm hominibus, seu plebi communicandis
videtur significare Vulcanus, qui dum studet Jovem
placare Junoni
, hoc est, ut cum Junonis auspiciis Jupiter ad
hominum uxorem commeet, nempe ad plebejas, ab Jove irato
calce de Caelo
, de Turri Regia dejectus est: quo casu ambobus
pedibus claudus
factus, hoc est in imis plebejorum locis haesit:
qui ob similitudinem dictus claudus prae summis locis, ubi
habitabant Heroës: ex qua ultima antiquitate est illa Romana
locutio, imo loco natus pro plebejo.
Vico Notae 65-66