— 174 —
ARTIC. LXI.

      Hic neque ipsemet se noverit extricare, si cogatur
afferre modum, quo extra mundum est aliquid
non senescens, intransmutabile, inalterabile, impassibile,
optimam vitam habens, per se sufficiens, totoque
aevo perseverans. Quomodo enim ea, quae illi minime
materialia sunt, non ideo finita et corporea intelligi
possunt, cum ad certam loci, situsque differentiam revertantur?
quomodo sensibile intelligi potest locali differentia
ab intelligibili terminari?
Bruno Acr 174