— 373 —
Etenim si filum metallicum constet

particulis vel secundum schema 1 adunatis, vel
ad interstitia vacua, quantum fieri potest, excludenda
secundum fig. 2 dispositis, vel ut parallelepipeda
ita superficieculis se contingentia fig. 3
ut pondere appenso per spatiola a, o, i, e cet. a
contactu dimoveantur et tamen ceteris superficiebus
cohaereant: tamen statim apparet, si pondus
appensum filum tale metallicum vel tantillum
in longitudinem extendat, in figura 1 partes illico, quippe semet amplius non
contingentes, divulsas fore; et, si postules, partes ad latera positas, a, b, c, d,
extensione in longitudinem facta, introrsum concedere et diruptionem impeditum
ire, tamen, crassitie hoc modo aliquantum imminuta, ponderi, cui prius
cesserunt, tum multo minus obsistere posse; in fig. 3 vero, quae totis superficiebus
suis se tetigerunt particulae, cum semet tantum parte quadam tangunt,
a pondere plane separatum iri, extra dubitationem est.
Kant Ign 373