— 123 —
Situs.

      Intellectus et intellectivae potentiae sunt fundatae in
anima, ita ut non certae corporis parti destinentur, sed sicut
anima est in toto tota, ita et huiusmodi potentiae
sunt cum animae essentia concurrentes, ut neque secundum
— 124 —
operationem dividantur ab ea. Potentiae vero sensitivae,
etsi in substantia animae sint eadem ratione radicatae, a
certis tamen corporis partibus et organis distinctis et ordinatis
distincta ordinataque serie operantur. Organa sensuum
exteriorum ut sint distincta, neminem latet. Sensuum
vero internorum situs hic est secundum vulgus philosophantum
in anteriore cerebri parte, ubi nervi optici (et alii
qui bini ad nares, bini ad aures, bini ad linguam protenduntur)
sunt uniti et radicati tanquam in uno stipite, intelligitur
esse sensus communis, cui succedit phantasia in
secunda cerebri parte usque ad capitis medium, cui tertio
succedit sedes cogitativae a medio usque ad quadrantem
circa tertium cerebri; ultimo in loco, ubi est fortissima
pars capitis ad occiput, unde nervi motivi protenduntur
per totum corpus, ibi est locus retentivae facultatis, nempe
memoriae: quorum rationem praetermitto dicere. Una tantum
vera est maxime, si reliquae omnium quas adducunt
etiam verae sunt, quia ex laesione singularum enumeratarum
partium sequitur laesio illius potentiae sensitivae ad
partem illam capitis pertinentis. Quod vero subinde intelligentia
perturbetur et actio altioris potentiae, nempe discursus,
ratiocinium et similia, non est quia talis potentia
sit alligata corpori, sed quia actus illius et opus consequitur
opera et actus sensibilium facultatum, quibus perturbatis
subsequens virtus laeditur et hebetescit. Necesse est
enim, ut aliquo sensu deficiente deficiat et intellectus et
scientia, quae est secundum illum sensum; maxime vero in
sensibus interioribus iisque quae proximius accedunt immateriali
potentiae proxime dictae.
Bruno Sum 123