— 123 —
Quando.

      Ut est supra materiam et extra materiam, ita et extra
magnitudinem, motum atque tempus. Quoad operationem
vero quaedam potentiae cognoscitivae, ut sunt in subiectis
transmutabilibus, quorum mutatio est in tempore et secundum
tempus, etiam suo ordine serieque progrediuntur
in actum, ut visus primo intendit in rem visibilem, secundo
unitur rei visibili, tertio concipit speciem a re visibili ipsa
ei admota atque praesente, amotis impedimentis et medio
disposito ad certum intervallum et praesente lumine exteriori.
Ita et deinde frequentatis iteratisque actibus particularium
sensationum fit unus habitus et experientia in
his, quae secundum tempus et ordinem quendam addiscunt;
potentiae vero separatae a materia vel minus materiae immersae,
quales sunt in apibus et formicis declaratae [sunt],
non obligatae sunt tempori, discursui atque motui.
Bruno Sum 123