— 173 —
ARTIC. LX.

      Mundum esse finitae quantitatis nusquam probat
Aristoteles, nec quivis alius unquam probare poterit;
nisi nomine mundi utatur pro ea, quae apud nos est,
significatione, quibus idem est mundus et astrum. Dicimus
ergo universum substantiam infinitam, molem
infinitam in spatio infinito, sive vacuo, plenoque infinito.
Unde universum unum est, mundi vero innumeri:
licet enim mundana corpora singula finitae sint
magnitudinis, numero tamen omnia infinita sunt: neque
enim finis ullus praescribi potest spatio aetheris
immenso, in quo tot astra (sicut et tellus est astrorum
unum) veluti disseminata consistunt; unum itaque coelum.
Mundorum vero, utpote astrorum extra quemlibet,
— 174 —
aërem infinitum, ut unum continuum, intelligimus;
extra universum autem revera nec locus, nec
plenum, neque tempus datur: quod manifestius patet
ex eo, quod interminatum quiddam est, quam ex alia
causa, quae possit ab Aristotele produci in medium.
Bruno Acr 173-174