— 363 —
      Neque tamen idcirco damnamus illam, quam caeteri
hactenus invenerunt, philosophandi rationem, et
scholasticorum, aptissima bellis, probabilium syllogismorum
tormenta: quippe exercent puerorum ingenia,
et cum quadam aemulatione promovent, quae
longe melius est ejusmodi opinionibus informari,
— 364 —
etiamsi illas incertas esse appareat, cum inter eruditos
sint controversae, quam si libera sibi ipsis relinquerentur.
Fortasse enim ad praecipitia pergerent sine
duce; sed quamdiu praeceptorum vestigijs insistent,
licet a vero nonnunquam deflectant, certe tamen iter
capessent, saltem hoc nomine magis securum, quod
jam a prudentioribus fuerit probatum. [>]
Descartes Reg 363-364