— 121 —
      CLXI. Ex his, quae hactenus disseruimus de rerumpp.
cum merarum, tum mixtarum natura, omnis
Rom. Juris, et Rom. Jurisprudentiae tum in statu libertatis,
tum sub Principatu effluit tanquam ex suo fonte
cognitio.
      Namque in rep. natura libera, sed ex Optimatibus
mixta, Auctoritas Senatus, quae prius fuerat Jurisditio
transit in Jurisdictionem, in Auctoritatem
Senatus
, quae non amplius est dominium juris, sed
est Tutela juris, transit in formulam, quae jus tuetur,
non condit
. Etenim asserta per Brutum populo Rom.
libertate, sed nondum Tribuniciis tentationibus, ut
cum Livio loquar, omnino constabilita, Patres ut jurisditionem
apud se retinerent, quicquid Populus prius
jussisset, postea patres ejus fiebant Auctores: quae auctoritas
re ipsa ratihabitio erat, quae est propria dominorum;
unde, ut idem Livius notat ea res
semper spectabat, saepe erumpebat ad vim. Libertatem
igitur Romanam super Tribunicias tentationes, quibus
plebs Rom. primum jus aequum, mox connubia, deinde
Magistratus, et Imperia, tandem Sacerdotia varie
tentavit, et tenuit; Q. Publius Philo Dictator Livio appellatus
— 122 —
popularis tribus legibus A. ab U. C. CCCCXVI.
constabilivit, quas eodem Historico tradente jucundissimas
plebi, adversas nobilitati tulit, quibus plus
eo anno domi acceptum cladis, quam victoriis
, (quae
multae, et magnae fuerant) foris auctum imperium
Patres credebant
. [>]

Vico Univ20 121-122