— 63 —
      Pag. 160. vers. 27. Optimatium Respp. )( Turbarum Agrariarum
Historia
Fabulae de Discordiae Pomo tradita est; quae
— 64 —
sane altius ab aureis Hesperidum Pomis est exordienda, si
Hercules in alio graeco orbe poma, quod porro traditum posteritati
mansit, ut in alio oves, ut nuper in his Nott. diximus,
ab Hesperia ad suos portasse enarretur. Nam sane aurea in Hesperidum
hortis poma
pro frumenti messibus accipienda sunt:
quia de nulla planta alia verum illud, quae aureas radices, aureum
truncum, aurea folia, aureos fructus habet: et in illa vocum
inopia, messes debuere poma dici; quia cum antea nullos
alios nossent fructus, nisi naturae, inter quae charissima poma,
utquae hyeme famelicis, quam nux, et glans essent maturiora;
deinde hos industriae fructus, messes ab eadem charitate dixere
poma; et ut ab aliis naturae distinguerent, a colore aurea dixere:
qua simili ratione, ut primi Poëtae messes fecere poma; deinde
Virgilius antiquitatis scientissimus messes, aureum effinxit
ramum, ut hoc lib. infra dictum est in Mythologia Aeneae Virgiliani.
Hesperides sunt Atlantis filiae, qui caelum humeris
sustinuerat; nam Deorum religione, ut alibi dictum, vel primae
omnium artes natae. Poma Draco pervigil custodiebat;
nempe terra squamosa, squalida, inculta, quae inter antiquos
dumos, vepres, spinasque frumentum legi prohibebat; semperque
vigilabat, quasi tempore non daretur sopori, quin usque,
et usque silvesceret. Hercules Draconem occidit, ut alibi, igne
extinxit Hydram, terram domuit, et poma, frumentum reportavit.
Aureum autem Discordiae Pomum sunt igitur agri culti:
nam de iis agrariae turbae extitere: de Caelo demissum; nam
agricultura Deorum religione orta est: de eo contenderunt Juno,
Venus, Pallas
; nam Venus est character plebejorum; Juno
Regina
, character regj ordinis, sive optimatium; Pallas sunt
Optimates in ordine; quia in turbis agrariis Hastatorum ordo
coortus est. Nam Inscriptio, pulchriori detur, et Judicium
Paridis
, et inde Trojanum bellum, ex inobscuratione
nativarum significationum a Posterioribus Poëtis addita sunt:
ut Plutarchus duos versus, qui extant in Principio Iliadis
XXIV. in quibus solis ejus judicj fit mentio, ab Homero expungendos
existimet.

      Pag. 160. vers. 32. Legislatores fuere )( Primi legati fuere
primorum Patrum familiarum Famuli, dicti Homero κύρυκες,
qui apud eundem modo sunt Heroüm comites, modo epularum
— 65 —
ministri, modo ministri sacrorum; sed ut plurimum praecones,
et nuncj gestantes suorum heroüm sceptra: ex qua origine
certe venit patribusfam. Rom. verbum legandi in testamentis:
Rebuspublicis primum natis, primi publice legati ipsi Reges
fuere; et primi Reges proprie fuere primi Legislatores, qui
ferrent ordinis leges ad plebem: quibus apud Rom. successere
Consules, qui leges in senatu deliberatas, et conceptas tabulisque
perscriptas ferebant ad populum.
Vico Notae 63-64-65