— 122 —
Necessitas.

      In genere cognitionum cognitio divina, quae non
distinguitur a voluntate divina, quae subinde non distinguitur
a fato, ponit et supponit necessitatem. Necessarium
enim est, quod divinae infallibili cognitioni est notum,
quodque a voluntate talem cognitionem consequente vel
potius concomitante vel declarante procedit. Cognitio item
quam naturae appellant, quae est ipse ordo rebus naturalibus
inditus, definitus ad unam partem contradictionis,
est etiam necessitas; et dictum est in superioribus quemadmodum
cognitio et voluntas in natura sunt unum, et
cum sint invariabilia, sunt unum necessario. Differt autem
necessitas naturae a necessitate fati seu divina, quia natura
necessario facit unum, sed non ex necessitate semper. Necessitas
enim est penes voluntatem et cognitionem infallibilem,
sed non penes effectum, quia potest impediri et
averti; divina vero necessitas est penes omnia.
Bruno Sum 122