— 172 —
ARTIC. LIX.

      Non magis ingenerabilia, incorruptibilia, inaugmentabilia
et inalterabilia esse caetera astra, quam tellus
ista (si rem penitius intuebimur) videbuntur. Propterea
non sequitur quod divina corpora tollamus e medio,
— 173 —
locum, sedesque deorum, fortunatorumque animorum
evertamus, incorporeis quippe substantiis quis
corporeas pro locatione sedes necessario destinabit?
Cur ergo ad aliud coeli genus, in quo, aeterno aevo frui
dicuntur mentes, oculos non adtollimus? Adde igitur
per eam (quae infra habebitur) corporum naturalium
distributionem, quod, quemadmodum non bene Anaxagoras
utitur nomine aetheris (si non mentitur de illius
opinione, ut facere consuevit in omnibus, Aristoteles)
pro igne, quasi omnia astra ignea sint, ita nec bene
Peripateticus per aethera non astrum currens intelligit,
sed orbem deferentem.
Bruno Acr 172-173