— 172 —
ARTIC. LVIII.

      Nullam sphaerarum motu recto agitari videmus,
quia certe nulla gravis est aut levis. Frustra igitur
princeps Peripateticorum corpora superiora per lationem
comparat inferioribus. Dicamus igitur sentiamusque
melius, omnia, cum in loco suo moveantur, circulariter
moveri, dum interim partes omnium extra
suum locum positae (si detur aditus) recta ad ipsum,
ubicunque fuerit, transferentur: quare omnes motus
naturales, naturaliumque motuum species, circulares
sunt vel circularem motum quaerunt et imitantur.
Nullam igitur corporum partem gravissimam dicis,
quam eandem levissimam dicere non possis, itemque
mediocriter se habentem, et interdum neque gravem
neque levem; quandoquidem secundum sphaericae dimensionis
differentias omnes, partes agitantur omnes.
Interea pessime asserit Aristoteles eo ferri totum, quo
pars fertur; sive enim sursum, sive deorsum, quo fertur
gleba, nunquam terram ferri possibile est: sed necessarium
est, eo naturaliter ferri glebam, quo, vel
quorsum terra fertur.
Bruno Acr 172