— 121 —
Terminus.

      Cognitionis vero terminus est triplex. Alius quo aliquid
desinit cognoscere, sicut amisso sensu desinit sentire,
et hic terminus cognitionis est compositorum, generabilium
et corruptibilium. Alius est cognitionis terminus perfectionis,
qui idem sit terminus cognoscendi et complementum
cognoscendi, et talem terminum attingunt, quae motu,
tempore et discursu perficiuntur; in aliis autem cognitio
non perficitur, sed efficitur, id est cum ipsa specie nascitur,
sicut cum formica tota formicae cognitio. Alius est
terminus ad quem est motus, seu ad quem respicit intentio,
qui idem dicitur finis seu bonum potentiae cognoscitivae;
— 122 —
et hoc est in intellectivis et ratiocinativis verum, in
sensitivis vero delectabile et iucundum primitive, sumministrative
autem etiam verum. Visus enim et auditus, ut
informant rationem, habent elementa veritatis, verum vero
et falsum, quod est in enunciatione, per se non apprehendunt;
et ideo sensus per se non fallit neque fallitur etc.
Bruno Sum 121-122