— 171 —
ARTIC. LV.

      Circa terrae centrum non est alia latio, praeterquam
partium eiusdem, quae non magis circa centrum
moventur, quam a centro et ad centrum secundum
omnes differentias; etiam aquae, quae membrum sunt
totius. Haud enim aliter flumina bene consideranti circa
centrum movebuntur; motus enim, quem in superficie
convexa telluris peragunt, circumferentialis est
omnino, minime rectus.
Bruno Acr 171