— 276 —
Caput II.

      Par. I. In nostro Tractatu Theologico-politico de Jure Naturali,
et Civili egimus, et in nostra Ethica explicuimus, quid
peccatum, quid meritum, quid justitia, quid injuistitia, et quid
denique humana libertas sit. Sedi ne ii, qui hunc tractatum legunt,
opus habeant ea, quae ad hunc ipsum tractatum maxime spectant,
in aliis quaerere, ea hic iterum explicare, et apodictice demonstrare
constitui.
      Par. II. Res quaecunque naturalis potest adaequate concipi, sive
existat, sive non existat; ut igitur rerum naturalium existendi principium,
sic earum in existendo perseverantia ex earum diefinitione
non potest concludi. Nam earum essentia idealis eadem est, postquam
existere inceperunt, quam antequam existerent. Ut ergo
earum existendi principium ex earum essentia sequi nequit, sic nec
earum in existendo perseverantia: sed eadem potentia, qua indigent,
ut existere incipiant, indigent, ut existere pergant. Ex
quo sequitur, rerum naturalium potentiam, qua existunt, et
consequenter qua operantur, nullam aliam esse posse, quam
ipsam Dei aeternam potentiam. Nam si quae alia creata esset, non
posset seipsam, et consequenter neque res naturales conservare;
sed ipsa etiam eadem potentia, qua indigeret, ut crearetur, indigeret,
ut in existendo perseveraret.
      Par. III. Hinc igitur, quod scilicet rerum naturalium potentia,
qua existunt, et operantur, ipsissima Dei sit potentia, facile intelligimus,
quid Jus naturae sit. Nam quoniam Deus jus ad omnia habet,
et jus Dei nihil aliud est, quam ipsa Dei potentia, quatenus
haec absolute libera consideratur, hinc sequitur, unamquamque
rem naturalem tantum juris ex natura habere, quantum potentiae
habet ad existendum, et operandum : quandoquidem uniuscujusque
— 277 —
rei naturalis potentia, qua existit, et operatur, nulla
alia est, quam ipsa Dei potentia, quae absolute libera est.
Spinoza TP 276-277