— 119 —
LXIX.
Materiam primi elementi
ex polis cujusque
vorticis fluere
versus centrum, et ex
centro versus alias
partes.

      Ex his autem cognosci potest, materiam primi elementi
fluere continuo versus centrum cujusque vorticis,
ex aliis circumjacentibus vorticibus, per partes
ejus polis vicinas; ac vice versa, ex ipso in alios circumjacentes
vortices effluere, per partes ab ejusdem
polis remotas. Nam si ponamus, exempli causa,
— 120 —
AYBM esse vorticem primi coeli, in cujus centro est
Sol, ejusque polos esse A australem, et B borealem,

circa quos totus gyrat; quatuorque circumjacentes
vortices K, O, L, C, gyrare circa axes TT, YY, ZZ, et
— 121 —
MM, ita ut ille tangat duos O et C in ipsorum polis,
et alios duos K et L in partibus ab eorum polis valde
remotis: patet ex antedictis, omnem ejus materiam
recedere conari ab axe AB, atque ideo majori vi tendere
versus partes Y et M, quam versus A et B 3 . Cumque
in Y et M occurrat polis vorticum O et C, in quibus
non magna est vis ad ei resistendum; et in A et B
occurrat partibus vorticum K et L, quae ab eorum polis
sunt remotissimae, ac proinde majorem habent vim ad
eundum ab L et K versus S, quam partes circumpolares
vorticis S ad eundum versus L et K: non dubium
est, quin materia, quae est in K et L, progredi debeat
versus S, atque illa, quae est in S, versus O et C.
LXX.
Idem de materia secundi
elementi non
posse intelligi.

      Atque id quidem non tantum de materia primi
elementi, sed etiam de globulis secundi esset intelligendum,
si nullae causae peculiares horum motum eo
versus impedirent. Verum, quia multo celerior est
agitatio primi elementi quam secundi, semperque ipsi
liber est transitus per illos exiguos angulos, qui a
globulis secundi occupari non possunt, etsi fingeremus
omnem materiam, tam primi quam secundi elementi,
contentam in vortice L, uno et eodem tempore
a loco medio inter centra S et L progredi coepisse
versus S, intelligeremus tamen illam primi elementi
citius ad centrum S pervenire debuisse, quam illam
secundi. Atqui materia primi elementi, sic in spatium S
ingressa, tanta vi protrudit globulos secundi, non modo
versus eclipticam eg vel MY, sed maxime etiam versus
polos fd vel AB, quemadmodum mox explicabo, ut
— 122 —
hac ratione impediat, ne illi qui veniunt ex vortice L,
propius accedant versus S, quam usque ad certum

aliquem terminum, qui hic litera B notatus est. Idemque
de vortice K, et aliis omnibus est judicandum.
Descartes PPh 119-122