— 119 —
Tu
ipse Paulle doctissime id mihi
firmaveris. Nam quid est, quod
alii bene sane multi istam methodum
callent, nec quae tu
praeclarissime cogitas apti sunt
invenire. Tu vero natu grandior
ad interiores literas animum
appulisti: vitam in judiciis
— 120 —
de ingenti re pecuniaria
cum principibus et magnae
potentiae viris, necessariis tuis
exercitam habuisti: omnia viri
liberalis officia hoc saeculo usque
ad moram officioso, et interdiu
et ad multam noctem
obis; et tantum brevi profeceris,
quantum vix alius in hisce
studiis omnem aetatem abditus
proficere potuisset. Vide ne tua
modestia id methodo accepto
referas, quod est divini ingenii
tui beneficium. [>]
Vico Ant 119-120