— 120 —
Motus.

      Eorum quae cognoscunt alia per simplicem et innatam
speciem cognoscunt, et cum sint inalterabilis naturae,
— 121 —
inalterabilem habent et cognitionem et universaliter omnem
actum atque potentiam. Hic naturam intelligo complexionem
seu naturalem facultatem. Sic concessum est deos ab
eo quo fuerunt omnem habuisse, cui nihil addi neque
adimi possit, cognitionem. In animantibus quoque, quorum
spiritus non omnino est immersus in materia, idem est
videre, ut in apibus et formicis, quae sine experientia et
usu et tempore innatam videntur habere rerum pro sua
specie conservanda cognitionem. Quaedam vero tempore
et usu illis cognoscenda adiiciuntur, quae ad substantiam
cognitionis nihil profecto facere videntur, utpote informatae
secundum rationes universales, iuxta particulares tantummodo
sunt informabiles, ut scire in illo loco esse triticum,
ad hanc partem esse procedendum ad foveam seu horreum,
ubi commode fruges conservantur, et reliqua huiusmodi.
Bruno Sum 120-121