— 120 —
Per se et secundum quod ipsum.

      Ea quae per se intelligunt, id est intellectus sunt participia,
sunt animae subsistentes, daemones, dii. Illud quod
est per se intellectus seu intelligentia, est Deus primus.
Anima vero ubi fuerit non natura subsistens, sed consistens,
sicut a Peripateticis, Galeno et a Stoicis definitur,
non dicetur per se intelligere neque per se cognoscere, nisi
quispiam et ipsam texere vel filare (ut dicit Aristoteles)
velit asserere. Per se vero ratiocinatur homo, per se sentit
animal, homo et daemones, nempe corporea animalia spiritualia,
id est subtilia et simplicia etc. Et hic per se intelligere,
sentire, ratiocinari et alio pacto cognoscere et
lucis habere participationem idem est quod secundum se
seu secundum quod ipsum, quandoquidem convertibiliter
dicuntur, ubi praedicatum adaequat suum subiectum et
adaequatur ab eo.
Bruno Sum 120