— 170 —
ARTIC. LIV.

      Nulla apud me, naturaliter se habentis, naturalis
latio est praeter circularem, quam circa medium appellat
Aristoteles. Porro nos non unam dicimus circa
medium lationem, sed certe plures quam astra,
quia terra multipliciter movetur circa proprium centrum,
et non uno modo circa solem, ut pluribus alibi
demonstravimus. Est porro motus circa medium duplex
in specie universi: alter aqueorum astrorum, seu
tellurium circa ignea astra, sive soles: alter partium
cuiusque astri circa totius medium (neque enim per se
luna movetur circa terram, dum differentias distantiarum
et relationum ad solem percurrit,) ita tamen (ut in
tellure hac) ut non magis circa centrum, quam a centro
et ad centrum per omnes sphaericae dimensionis
differentias moveantur; circuitus enim hic non ad geometricam,
— 171 —
sed physicam (ut alibi pluribus insinuavimus)
normam perficitur.
Bruno Acr 170-171