— 160 —
Corollarium I.

      Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur
Laetitia afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur.
Si contra eundem imaginamur eandem Tristitia afficere,
Odio erga ipsum afficiemur.
— 161 —
Demonstratio.

      Hoc eodem modo ex Propositione praecedente demonstratur, ac
Propositio 22. hujus ex Propositione 21.
Spinoza E 160-161