— 160 —
Propositio XXVII.

      Ex eo, quod rem nobis similem, et quam nullo affectu prosecuti
sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu
afficimur.

Demonstratio.

      Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideae
corpora externa, veluti nobis praesentia, repraesentant (per Schol.
Prop. 17. p. 2.
), hoc est (per Prop. 16. p. 2.), quarum ideae naturam
nostri Corporis, et simul praesentem externi corporis naturam
involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturae nostri
corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem
nostri Corporis involvet similem affectioni corporis externi;
et consequenter, si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum
imaginamur, haec imaginatio affectionem nostri Corpus huic
affectui similem exprimet; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis
similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsa
affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus,
eatenus (per Prop. 23. hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur,
non autem simili. Q.E.D.
Scholium.

      Haec affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur
Commiseratio (de qua vide Schol. p. 22. hujus ); sed ad Cupiditatem
relata Aemulatio, quae proinde nihil aliud est, quam alicujus rei
Cupiditas, quae in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes
eandem Cupiditatem habere imaginamur
.
Spinoza E 160