— 118 —
LXVII.
Duorum vorticum polos
se mutuo tangere
non posse.

      Nec sane ullus mihi videtur excogitari posse alius
modus, secundum quem variorum istorum vorticum
motus sibi mutuo minus adversentur.
Si enim duorum
polos se mutuo tangere supponamus, vel ambo in easdem
partes ferentur, et ita in unum vorticem coalescent;
vel in contrarias, et ita sibi mutuo quammaxime
repugnabunt. Atque ideo, quamvis non tantum mihi
assumam, ut omnium coeli vorticum situs et motus
ausim determinare, puto tamen generaliter posse affirmari,
atque hic satis esse demonstratum, polos cujusque
vorticis non tam vicinos esse polis aliorum vorticum
— 119 —
contiguorum, quam partibus ab ipsorum polis
valde remotis.
Descartes PPh 118-119